Mosaico decorativo

Gefunden 3808 Ergebnisse für: Rex David Hierusalem Victori Et Israel

  • et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israël audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me (Prophetia Ezechielis 33, 7)

  • tu ergo fili hominis dic ad domum Israël sic locuti estis dicentes iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus (Prophetia Ezechielis 33, 10)

  • dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 11)

  • et dicitis non est recta via Domini unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 20)

  • et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostræ venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas (Prophetia Ezechielis 33, 21)

  • fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israël loquentes ajunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem (Prophetia Ezechielis 33, 24)

  • et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo ejus et desolabuntur montes Israël eo quod nullus sit qui per eos transeat (Prophetia Ezechielis 33, 28)

  • fili hominis propheta de pastoribus Israël propheta et dices pastoribus hæc dicit Dominus Deus væ pastoribus Israël qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus (Prophetia Ezechielis 34, 2)

  • et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israël in rivis et in cunctis sedibus terræ (Prophetia Ezechielis 34, 13)

  • in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israël erunt pascuæ eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël (Prophetia Ezechielis 34, 14)

  • et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem (Prophetia Ezechielis 34, 23)

  • ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 34, 24)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina