Mosaico decorativo

Gefunden 1033 Ergebnisse für: Rex David Absalom

  • Jonathan autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem (Liber II Samuelis 17, 17)

  • vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum (Liber II Samuelis 17, 18)

  • cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Jonathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quærebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem (Liber II Samuelis 17, 20)

  • cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel (Liber II Samuelis 17, 21)

  • surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et transierunt Jordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium (Liber II Samuelis 17, 22)

  • David autem venit in Castra et Absalom transivit Jordanem ipse et omnis vir Israël cum eo (Liber II Samuelis 17, 24)

  • Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jethra de Hiesreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviæ quæ fuit mater Joab (Liber II Samuelis 17, 25)

  • et castrametatus est Israël cum Absalom in terra Galaad (Liber II Samuelis 17, 26)

  • cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim (Liber II Samuelis 17, 27)

  • et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto (Liber II Samuelis 17, 29)

  • igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos et centuriones (Liber II Samuelis 18, 1)

  • et præcepit rex Joab et Abisai et Ethai dicens servate mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom (Liber II Samuelis 18, 5)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina