Gefunden 621 Ergebnisse für: Regis
ad Judæos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Judæorum et ceteris Judæis salutem (Liber II Maccabaeorum 11, 27)
de his quæ Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus (Liber II Maccabaeorum 11, 35)
primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur (Liber II Maccabaeorum 14, 8)
at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret (Liber II Maccabaeorum 15, 5)
parabolæ Salomonis filii David regis Israël (Liber Proverbiorum 1, 1)
in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis (Liber Proverbiorum 14, 28)
divinatio in labiis regis in judicio non errabit os ejus (Liber Proverbiorum 16, 10)
indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam (Liber Proverbiorum 16, 14)
in hilaritate vultus regis vita et clementia ejus quasi imber serotinus (Liber Proverbiorum 16, 15)
sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas ejus (Liber Proverbiorum 19, 12)
sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam (Liber Proverbiorum 20, 2)
sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud (Liber Proverbiorum 21, 1)
