Mosaico decorativo

Gefunden 2484 Ergebnisse für: Reges Israel

  • sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei ut essem rex super Israël in sempiternum de Juda enim elegit principes porro de domo Juda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël (Liber I Paralipomenon 28, 4)

  • sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël (Liber I Paralipomenon 28, 5)

  • nunc igitur coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum (Liber I Paralipomenon 28, 8)

  • polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israël tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis (Liber I Paralipomenon 29, 6)

  • et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israël patris nostri ab æterno in æternum (Liber I Paralipomenon 29, 10)

  • Domine Deus Abraham et Isaac et Israël patrum nostrorum custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat (Liber I Paralipomenon 29, 18)

  • immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israël (Liber I Paralipomenon 29, 21)

  • seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israël (Liber I Paralipomenon 29, 23)

  • magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israël (Liber I Paralipomenon 29, 25)

  • igitur David filius Isai regnavit super universum Israël (Liber I Paralipomenon 29, 26)

  • et dies quibus regnavit super Israël fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus (Liber I Paralipomenon 29, 27)

  • universique regni ejus et fortitudinis et temporum quæ transierunt sub eo sive in Israël sive in cunctis regnis terrarum (Liber I Paralipomenon 29, 30)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina