Gefunden 482 Ergebnisse für: Regem
convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus (Liber I Regum 8, 2)
misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri (Liber I Regum 9, 14)
qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem (Liber I Regum 9, 28)
et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei (Liber I Regum 10, 3)
dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea (Liber I Regum 10, 6)
sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israël eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam (Liber I Regum 10, 9)
cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introjerunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit (Liber I Regum 11, 18)
suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum (Liber I Regum 11, 23)
et congregavit contra eum viros et factus est princeps latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco (Liber I Regum 11, 24)
Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cujus mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum contra regem (Liber I Regum 11, 26)
voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Ægyptum ad Susac regem Ægypti et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis (Liber I Regum 11, 40)
venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem (Liber I Regum 12, 1)
