Gefunden 483 Ergebnisse für: Regem Jora
misit itaque vir Dei ad regem Israël dicens cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt (Liber II Regum 6, 9)
conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re et convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël (Liber II Regum 6, 11)
cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis (Liber II Regum 8, 3)
cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset apparuit mulier cujus vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex hæc est mulier et hic filius ejus quem suscitavit Heliseus (Liber II Regum 8, 5)
dixitque Azaël quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore (Liber II Regum 8, 13)
in diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda et constituit sibi regem (Liber II Regum 8, 20)
abiit quoque cum Joram filio Ahab ad prœliandum contra Azaël regem Syriæ in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Joram (Liber II Regum 8, 28)
qui reversus est ut curaretur in Hiezraël quia vulneraverant eum Syri in Rama prœliantem contra Azaël regem Syriæ porro Ahazias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Ahab in Hiezraël quia ægrotabat (Liber II Regum 8, 29)
tenensque lenticulam olei fundes super caput ejus et dices hæc dicit Dominus unxi te regem super Israël aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes (Liber II Regum 9, 3)
et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput ejus et ait hæc dicit Dominus Deus Israël unxi te regem super populum Domini Israël (Liber II Regum 9, 6)
at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis hæc et hæc locutus est mihi et ait hæc dicit Dominus unxi te regem super Israël (Liber II Regum 9, 12)
coniuravit ergo Hieu filius Josaphat filii Namsi contra Joram porro Joram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israël contra Azaël regem Syriæ (Liber II Regum 9, 14)