Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
datis mandatis ipsum quidem Judam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem (Liber II Maccabaeorum 14, 13)
tunc gentes quæ de Judæa fugerant Judam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Judæorum prosperitates rerum suarum existimantes (Liber II Maccabaeorum 14, 14)
audito itaque Judæi Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in æternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit (Liber II Maccabaeorum 14, 15)
Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum (Liber II Maccabaeorum 14, 17)
Nicanor tamen audiens virtutem comitum Judæ et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant sanguine judicium facere metuebat (Liber II Maccabaeorum 14, 18)
quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent (Liber II Maccabaeorum 14, 19)
et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere (Liber II Maccabaeorum 14, 20)
itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellæ prolatæ sunt et positæ (Liber II Maccabaeorum 14, 21)
præcepit autem Judas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt (Liber II Maccabaeorum 14, 22)
morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant dimisit (Liber II Maccabaeorum 14, 23)
rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant (Liber II Maccabaeorum 14, 25)
Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse (Liber II Maccabaeorum 14, 26)