Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes (Liber II Maccabaeorum 10, 18)

  • Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Joseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quæ amplius perurguebant pugnas conversus est (Liber II Maccabaeorum 10, 19)

  • hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere (Liber II Maccabaeorum 10, 20)

  • cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis (Liber II Maccabaeorum 10, 21)

  • hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit (Liber II Maccabaeorum 10, 22)

  • armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit (Liber II Maccabaeorum 10, 23)

  • Timotheus qui prius a Judæis fuerat superatus convocato exercitu peregrinæ multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Judæam capturus (Liber II Maccabaeorum 10, 24)

  • Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis præcincti (Liber II Maccabaeorum 10, 25)

  • ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit (Liber II Maccabaeorum 10, 26)

  • et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt (Liber II Maccabaeorum 10, 27)

  • primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant (Liber II Maccabaeorum 10, 28)

  • sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Judæis præstantes (Liber II Maccabaeorum 10, 29)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina