Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • et quia diruerunt abominationem quam ædificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam (Liber I Maccabaeorum 6, 7)

  • et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem præ tristitia quia non est factum sicut cogitabat (Liber I Maccabaeorum 6, 8)

  • et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori (Liber I Maccabaeorum 6, 9)

  • et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde præ sollicitudine (Liber I Maccabaeorum 6, 10)

  • nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quæ erant in ea et misi auferri habitantes Judæam sine causa (Liber I Maccabaeorum 6, 12)

  • cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena (Liber I Maccabaeorum 6, 13)

  • et vocavit Philippum unum de amicis suis et præposuit eum super universum regnum suum (Liber I Maccabaeorum 6, 14)

  • et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret (Liber I Maccabaeorum 6, 15)

  • et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono (Liber I Maccabaeorum 6, 16)

  • et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium ejus quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen ejus Eupator (Liber I Maccabaeorum 6, 17)

  • et hii qui erant in arce concluserant Israël in circuitu sanctorum et quærebant eis mala semper ad firmamentum gentium (Liber I Maccabaeorum 6, 18)

  • et cogitavit Judas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos (Liber I Maccabaeorum 6, 19)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina