Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quæ acciderunt fratribus in Galaditide (Liber I Maccabaeorum 5, 25)

  • et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hæ omnes civitates munitæ et magnæ (Liber I Maccabaeorum 5, 26)

  • sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die (Liber I Maccabaeorum 5, 27)

  • et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni (Liber I Maccabaeorum 5, 28)

  • et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem (Liber I Maccabaeorum 5, 29)

  • et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cujus non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos (Liber I Maccabaeorum 5, 30)

  • et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie ejus et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum (Liber I Maccabaeorum 5, 34)

  • inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis (Liber I Maccabaeorum 5, 36)

  • post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem (Liber I Maccabaeorum 5, 37)

  • et misit Judas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis (Liber I Maccabaeorum 5, 38)

  • et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in prœlium et abiit Judas obviam illis (Liber I Maccabaeorum 5, 39)

  • et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Judas et exercitus ejus ad torrentem aquæ si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos (Liber I Maccabaeorum 5, 40)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina