Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus (Liber Iob 9, 10)
si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis (Liber Iob 9, 12)
Deus cujus resistere iræ nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem (Liber Iob 9, 13)
quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo (Liber Iob 9, 14)
qui etiam si habuero quippiam justum non respondebo sed meum judicem deprecabor (Liber Iob 9, 15)
et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam (Liber Iob 9, 16)
in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa (Liber Iob 9, 17)
non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus (Liber Iob 9, 18)
si fortitudo quæritur robustissimus est si æquitas judicii nemo pro me audet testimonium dicere (Liber Iob 9, 19)
si justificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit (Liber Iob 9, 20)
dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum (Liber Iob 9, 25)
cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor (Liber Iob 9, 27)