Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
et cum hæc omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Judæum sedentem ante fores regias (Liber Esther 5, 13)
responderuntque ei Zares uxor ejus et ceteri amici jube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege lætus ad convivium placuit ei consilium et jussit excelsam parari crucem (Liber Esther 5, 14)
noctem illam rex duxit insomnem jussitque adferri sibi historias et annales priorum temporum qui cum illo præsente legerentur (Liber Esther 6, 1)
ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum jugulare cupientium (Liber Esther 6, 2)
quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac præmii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit (Liber Esther 6, 3)
statimque rex quis est inquit in atrio Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat ut suggereret regi et juberet Mardocheum adfigi patibulo quod ei fuerat præparatum (Liber Esther 6, 4)
responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex ingrediatur (Liber Esther 6, 5)
cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare (Liber Esther 6, 6)
respondit homo quem rex honorare cupit (Liber Esther 6, 7)
debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum (Liber Esther 6, 8)
et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum ejus et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare (Liber Esther 6, 9)
dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita ut locutus es Mardocheo Judæo qui sedet ante fores palatii cave ne quicquam de his quæ locutus es prætermittas (Liber Esther 6, 10)