Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israël et in omnem usum domus Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 33)

  • sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi (Liber Nehemiae 10, 34)

  • et ut adferremus primogenita terræ nostræ et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini (Liber Nehemiae 10, 35)

  • et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 36)

  • et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiæ quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terræ nostræ Levitis ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum (Liber Nehemiae 10, 37)

  • erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri (Liber Nehemiae 10, 38)

  • ad gazofilacium enim deportabunt filii Israël et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et janitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 39)

  • habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus (Liber Nehemiae 11, 1)

  • benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem (Liber Nehemiae 11, 2)

  • et in Hierusalem habitaverunt de filiis Juda et de filiis Beniamin de filiis Juda Athajas filius Aziam filii Zacchariæ filii Amariæ filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares (Liber Nehemiae 11, 4)

  • omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes (Liber Nehemiae 11, 6)

  • et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaja filius Jeroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariæ filius Phessur filius Melchiæ (Liber Nehemiae 11, 12)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina