Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu (Liber Genesis 37, 35)
eo tempore descendens Judas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram (Liber Genesis 38, 1)
viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suæ et uxore accepta ingressus est ad eam (Liber Genesis 38, 2)
tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit (Liber Genesis 38, 5)
dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar (Liber Genesis 38, 6)
dixit ergo Judas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo (Liber Genesis 38, 8)
ille sciens non sibi nasci filios introjens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur (Liber Genesis 38, 9)
et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret (Liber Genesis 38, 10)
quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres ejus quæ abiit et habitavit in domo patris sui (Liber Genesis 38, 11)
evolutis autem multis diebus mortua est filia Suæ uxor Judæ qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas (Liber Genesis 38, 12)
nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves (Liber Genesis 38, 13)
quæ depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum (Liber Genesis 38, 14)