Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël fuerunt hii (Liber Genesis 36, 31)
mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra (Liber Genesis 36, 33)
cumque mortuus esset Jobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum (Liber Genesis 36, 34)
hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis ejus Ahuith (Liber Genesis 36, 35)
cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha (Liber Genesis 36, 36)
hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth (Liber Genesis 36, 37)
cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor (Liber Genesis 36, 38)
isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis ejus Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiæ Mizaab (Liber Genesis 36, 39)
habitavit autem Jacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus (Liber Genesis 37, 1)
et hæ sunt generationes ejus Joseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo (Liber Genesis 37, 2)
videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui (Liber Genesis 37, 4)
accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quæ causa majoris odii seminarium fuit (Liber Genesis 37, 5)