Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
cumque eis per familias et populos suos accincti ad prœlium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios (Liber I Paralipomenon 7, 4)
fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt (Liber I Paralipomenon 7, 5)
Beniamin Bale et Bochor et Jadihel tres (Liber I Paralipomenon 7, 6)
porro filius Manasse Esrihel concubinaque ejus syra peperit Machir patrem Galaad (Liber I Paralipomenon 7, 14)
Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad natæque sunt Salphaad filiæ (Liber I Paralipomenon 7, 15)
et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen ejus Phares porro nomen fratris ejus Sares et filii ejus Ulam et Recem (Liber I Paralipomenon 7, 16)
soror autem ejus Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola (Liber I Paralipomenon 7, 18)
filii autem Ephraim Suthala Bareth filius ejus Thaath filius ejus Elada filius ejus Thaath filius ejus et hujus filius Zabad (Liber I Paralipomenon 7, 20)
et hujus filius Suthala et hujus filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenæ quia descenderant ut invaderent possessiones eorum (Liber I Paralipomenon 7, 21)
luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum (Liber I Paralipomenon 7, 22)
ingressusque est ad uxorem suam quæ concepit et peperit filium et vocavit nomen ejus Beria eo quod in malis domus ejus ortus esset (Liber I Paralipomenon 7, 23)
filia autem ejus fuit Sara quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara (Liber I Paralipomenon 7, 24)