Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de reliquo (Liber II Regum 4, 7)
facta est autem quædam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quæ tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem (Liber II Regum 4, 8)
quæ dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus est iste qui transit per nos frequenter (Liber II Regum 4, 9)
facta est igitur dies quædam et veniens devertit in cenaculum et requievit ibi (Liber II Regum 4, 11)
dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiæ quæ respondit in medio populi mei habito (Liber II Regum 4, 13)
præcepit itaque ut vocaret eam quæ cum vocata fuisset et stetisset ad ostium (Liber II Regum 4, 15)
dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli quæso domine mi vir Dei noli mentiri ancillæ tuæ (Liber II Regum 4, 16)
et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem quam dixerat Heliseus (Liber II Regum 4, 17)
crevit autem puer et cum esset quædam dies et egressus isset ad patrem suum ad messores (Liber II Regum 4, 18)
ait patri suo caput meum caput meum at ille dixit puero tolle et duc eum ad matrem suam (Liber II Regum 4, 19)
qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est (Liber II Regum 4, 20)
ascendit autem et conlocavit eum super lectulum hominis Dei et clusit ostium et egressa (Liber II Regum 4, 21)