Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • et ait rex Sibæ tua sint omnia quæ fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex (Liber II Samuelis 16, 4)

  • venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat (Liber II Samuelis 16, 5)

  • mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant (Liber II Samuelis 16, 6)

  • ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial (Liber II Samuelis 16, 7)

  • reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es (Liber II Samuelis 16, 8)

  • dixit autem Abisai filius Sarviæ regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput ejus (Liber II Samuelis 16, 9)

  • et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviæ dimittite eum maledicat Dominus enim præcepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit (Liber II Samuelis 16, 10)

  • et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quærit animam meam quanto magis nunc filius Jemini dimittite eum ut maledicat juxta præceptum Domini (Liber II Samuelis 16, 11)

  • si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna (Liber II Samuelis 16, 12)

  • ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens (Liber II Samuelis 16, 13)

  • venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibi (Liber II Samuelis 16, 14)

  • Absalom autem et omnis populus Israël ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo (Liber II Samuelis 16, 15)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina