Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui (Liber Genesis 27, 44)
dixit quoque Rebecca ad Isaac tædet me vitæ meæ propter filias Heth si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ nolo vivere (Liber Genesis 27, 46)
vocavit itaque Isaac Jacob et benedixit præcepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan (Liber Genesis 28, 1)
sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ ad domum Bathuel patrem matris tuæ et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui (Liber Genesis 28, 2)
Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum (Liber Genesis 28, 3)
et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuæ quam pollicitus est avo tuo (Liber Genesis 28, 4)
cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccæ matris suæ (Liber Genesis 28, 5)
videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem præcepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan (Liber Genesis 28, 6)
quodque obœdiens Jacob parentibus isset in Syriam (Liber Genesis 28, 7)
probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus (Liber Genesis 28, 8)
ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Mæleth filiam Ismaël filii Abraham sororem Nabajoth (Liber Genesis 28, 9)
igitur egressus Jacob de Bersabee pergebat Haran (Liber Genesis 28, 10)