Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
et ait rex Dœc convertere tu et inrue in sacerdotes conversusque Dœc Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo (Liber I Samuelis 22, 18)
Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii (Liber I Samuelis 22, 19)
et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset Dœc Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris tui (Liber I Samuelis 22, 22)
mane mecum ne timeas si quis quæsierit animam meam quæret et animam tuam mecumque servaberis (Liber I Samuelis 22, 23)
et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areas (Liber I Samuelis 23, 1)
rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua (Liber I Samuelis 23, 4)
abiit David et viri ejus in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit jumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilæ (Liber I Samuelis 23, 5)
porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat (Liber I Samuelis 23, 6)
nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portæ et seræ (Liber I Samuelis 23, 7)
et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros ejus (Liber I Samuelis 23, 8)
quod cum rescisset David quia præpararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod (Liber I Samuelis 23, 9)
et ait David Domine Deus Israël audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me (Liber I Samuelis 23, 10)