Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam (Liber Genesis 26, 19)
sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam (Liber Genesis 26, 20)
profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram (Liber Genesis 26, 22)
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham (Liber Genesis 26, 24)
itaque ædificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum præcepitque servis suis ut foderent puteum (Liber Genesis 26, 25)
qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit juramentum inter nos et ineamus fœdus (Liber Genesis 26, 28)
ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te læderet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini (Liber Genesis 26, 29)
Esau vero quadragenarius duxit uxores Judith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon ejusdem loci (Liber Genesis 26, 34)
quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ (Liber Genesis 26, 35)
senuit autem Isaac et caligaverunt oculi ejus et videre non poterat vocavitque Esau filium suum majorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum (Liber Genesis 27, 1)
cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meæ (Liber Genesis 27, 2)
sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis (Liber Genesis 27, 3)