Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
est civitas hæc juxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea (Liber Genesis 19, 20)
dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es (Liber Genesis 19, 21)
festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor (Liber Genesis 19, 22)
sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor (Liber Genesis 19, 23)
et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terræ virentia (Liber Genesis 19, 25)
respiciensque uxor ejus post se versa est in statuam salis (Liber Genesis 19, 26)
intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum (Liber Genesis 19, 28)
cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahæ et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat (Liber Genesis 19, 29)
ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duæ quoque filiæ ejus cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duæ filiæ ejus (Liber Genesis 19, 30)
dixitque major ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ (Liber Genesis 19, 31)
veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen (Liber Genesis 19, 32)
dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est major dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit (Liber Genesis 19, 33)