Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
ulciscere prius filios Israël de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum (Liber Numeri 31, 2)
statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis (Liber Numeri 31, 3)
cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt (Liber Numeri 31, 7)
et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio (Liber Numeri 31, 8)
ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt (Liber Numeri 31, 9)
et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israël reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 31, 12)
egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogæ in occursum eorum extra castra (Liber Numeri 31, 13)
ait cur feminas reservastis (Liber Numeri 31, 15)
ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quæ noverunt viros in coitu jugulate (Liber Numeri 31, 17)
puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis (Liber Numeri 31, 18)
et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur (Liber Numeri 31, 23)
dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem (Liber Numeri 31, 27)