Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • et cælum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulæ de locis suis motæ sunt (Apocalypsis Ioannis 6, 14)

  • et reges terræ et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium (Apocalypsis Ioannis 6, 15)

  • quoniam venit dies magnus iræ ipsorum et quis poterit stare (Apocalypsis Ioannis 6, 17)

  • post hæc vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos terræ tenentes quattuor ventos terræ ne flaret ventus super terram neque super mare neque in ullam arborem (Apocalypsis Ioannis 7, 1)

  • et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere terræ et mari (Apocalypsis Ioannis 7, 2)

  • dicens nolite nocere terræ neque mari neque arboribus quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum (Apocalypsis Ioannis 7, 3)

  • post hæc vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmæ in manibus eorum (Apocalypsis Ioannis 7, 9)

  • et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui amicti sunt stolis albis qui sunt et unde venerunt (Apocalypsis Ioannis 7, 13)

  • quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum (Apocalypsis Ioannis 7, 17)

  • et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum (Apocalypsis Ioannis 8, 3)

  • et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut tuba canerent (Apocalypsis Ioannis 8, 6)

  • et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis (Apocalypsis Ioannis 8, 8)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina