Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui justitiæ viveremus cujus livore sanati estis (Epistula I Petri 2, 24)
eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum (Epistula I Petri 2, 25)
similiter mulieres subditæ suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant (Epistula I Petri 3, 1)
considerantes in timore castam conversationem vestram (Epistula I Petri 3, 2)
sic enim aliquando et sanctæ mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectæ propriis viris (Epistula I Petri 3, 5)
viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiæ vitæ uti ne inpediantur orationes vestræ (Epistula I Petri 3, 7)
in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles (Epistula I Petri 3, 8)
non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis (Epistula I Petri 3, 9)
qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos cœrceat linguam suam a malo et labia ejus ne loquantur dolum (Epistula I Petri 3, 10)
quia oculi Domini super justos et aures ejus in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala (Epistula I Petri 3, 12)
et quis est qui vobis noceat si boni æmulatores fueritis (Epistula I Petri 3, 13)
sed et si quid patimini propter justitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini (Epistula I Petri 3, 14)