Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne justificatum est in spiritu apparuit angelis prædicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria (Epistula I ad Timotheum 3, 16)
prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem (Epistula I ad Timotheum 4, 3)
quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (Epistula I ad Timotheum 4, 4)
noli neglegere gratiam quæ in te est quæ data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii (Epistula I ad Timotheum 4, 14)
hæc meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus (Epistula I ad Timotheum 4, 15)
seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem juvenes ut fratres (Epistula I ad Timotheum 5, 1)
anus ut matres juvenculas ut sorores in omni castitate (Epistula I ad Timotheum 5, 2)
viduas honora quæ vere viduæ sunt (Epistula I ad Timotheum 5, 3)
si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo (Epistula I ad Timotheum 5, 4)
quæ autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die (Epistula I ad Timotheum 5, 5)
et hoc præcipe ut inreprehensibiles sint (Epistula I ad Timotheum 5, 7)
in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est (Epistula I ad Timotheum 5, 10)