Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et prædiximus vobis et testificati sumus (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 6)
de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 9)
etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 10)
et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut præcepimus vobis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 11)
et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 12)
nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 13)
si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non præveniemus eos qui dormierunt (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)
quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de cælo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 16)
deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in æra et sic semper cum Domino erimus (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 17)
de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 1)
cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 3)