Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle cœpistis ab anno priore (Epistula II ad Corinthios 8, 10)
non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex æqualitate (Epistula II ad Corinthios 8, 13)
in præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum ut fiat æqualitas sicut scriptum est (Epistula II ad Corinthios 8, 14)
misimus etiam cum illo fratrem cujus laus est in evangelio per omnes ecclesias (Epistula II ad Corinthios 8, 18)
non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hac gratia quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram (Epistula II ad Corinthios 8, 19)
devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quæ ministratur a nobis (Epistula II ad Corinthios 8, 20)
misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos (Epistula II ad Corinthios 8, 22)
sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriæ Christi (Epistula II ad Corinthios 8, 23)
nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis (Epistula II ad Corinthios 9, 1)
misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis (Epistula II ad Corinthios 9, 3)
necessarium ergo existimavi rogare fratres ut præveniant ad vos et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam (Epistula II ad Corinthios 9, 5)
unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus (Epistula II ad Corinthios 9, 7)