Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos (Evangelium secundum Ioannem 9, 30)
scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem ejus facit hunc exaudit (Evangelium secundum Ioannem 9, 31)
nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam (Evangelium secundum Ioannem 9, 33)
responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et ejecerunt eum foras (Evangelium secundum Ioannem 9, 34)
audivit Jesus quia ejecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei (Evangelium secundum Ioannem 9, 35)
respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum (Evangelium secundum Ioannem 9, 36)
at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum (Evangelium secundum Ioannem 9, 38)
dixit eis Jesus si cæci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
hoc proverbium dixit eis Jesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis (Evangelium secundum Ioannem 10, 6)
omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves (Evangelium secundum Ioannem 10, 8)
ego sum ostium per me si quis introjerit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet (Evangelium secundum Ioannem 10, 9)
fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant (Evangelium secundum Ioannem 10, 10)