Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quæ superaverunt fragmenta ne pereant (Evangelium secundum Ioannem 6, 12)
illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus (Evangelium secundum Ioannem 6, 15)
ut autem sero factum est descenderunt discipuli ejus ad mare (Evangelium secundum Ioannem 6, 16)
et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus (Evangelium secundum Ioannem 6, 17)
mare autem vento magno flante exsurgebat (Evangelium secundum Ioannem 6, 18)
cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Jesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt (Evangelium secundum Ioannem 6, 19)
ille autem dicit eis ego sum nolite timere (Evangelium secundum Ioannem 6, 20)
voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant (Evangelium secundum Ioannem 6, 21)
altera die turba quæ stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navem sed soli discipuli ejus abissent (Evangelium secundum Ioannem 6, 22)
cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi neque discipuli ejus ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quærentes Jesum (Evangelium secundum Ioannem 6, 24)
et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti (Evangelium secundum Ioannem 6, 25)