Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
et non poterant ad hæc respondere illi (Evangelium secundum Lucam 14, 6)
dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos (Evangelium secundum Lucam 14, 7)
et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere (Evangelium secundum Lucam 14, 9)
sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus (Evangelium secundum Lucam 14, 10)
dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio (Evangelium secundum Lucam 14, 12)
sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos cæcos (Evangelium secundum Lucam 14, 13)
et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione justorum (Evangelium secundum Lucam 14, 14)
hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei (Evangelium secundum Lucam 14, 15)
et misit servum suum hora cenæ dicere invitatis ut venirent quia jam parata sunt omnia (Evangelium secundum Lucam 14, 17)
et cœperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum (Evangelium secundum Lucam 14, 18)
et alter dixit juga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum (Evangelium secundum Lucam 14, 19)
et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire (Evangelium secundum Lucam 14, 20)