Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo (Evangelium secundum Lucam 8, 18)
venerunt autem ad illum mater et fratres ejus et non poterant adire ad eum præ turba (Evangelium secundum Lucam 8, 19)
et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre (Evangelium secundum Lucam 8, 20)
qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt (Evangelium secundum Lucam 8, 21)
factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli ejus et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt (Evangelium secundum Lucam 8, 22)
accedentes autem suscitaverunt eum dicentes præceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquæ et cessavit et facta est tranquillitas (Evangelium secundum Lucam 8, 24)
enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quæ est contra Galilæam (Evangelium secundum Lucam 8, 26)
et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat dæmonium jam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis (Evangelium secundum Lucam 8, 27)
præcipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta (Evangelium secundum Lucam 8, 29)
et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent (Evangelium secundum Lucam 8, 31)
erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos (Evangelium secundum Lucam 8, 32)
exierunt ergo dæmonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per præceps in stagnum et suffocatus est (Evangelium secundum Lucam 8, 33)