Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Jesum vero perderent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 20)
respondens autem præses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban (Evangelium secundum Matthaeum 27, 21)
videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine justi hujus vos videritis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)
et respondens universus populus dixit sanguis ejus super nos et super filios nostros (Evangelium secundum Matthaeum 27, 25)
tunc dimisit illis Barabban Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur (Evangelium secundum Matthaeum 27, 26)
tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorio congregaverunt ad eum universam cohortem (Evangelium secundum Matthaeum 27, 27)
et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus et harundinem in dextera ejus et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Judæorum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 29)
et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis ejus et duxerunt eum ut crucifigerent (Evangelium secundum Matthaeum 27, 31)
exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 32)
et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere (Evangelium secundum Matthaeum 27, 34)
et inposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam hic est Jesus rex Judæorum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 37)
prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua (Evangelium secundum Matthaeum 27, 39)