Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
et respondens Jesus dixit iterum in parabolis eis dicens (Evangelium secundum Matthaeum 22, 1)
simile factum est regnum cælorum homini regi qui fecit nuptias filio suo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 2)
et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire (Evangelium secundum Matthaeum 22, 3)
reliqui vero tenuerunt servos ejus et contumelia adfectos occiderunt (Evangelium secundum Matthaeum 22, 6)
rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit (Evangelium secundum Matthaeum 22, 7)
et egressi servi ejus in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletæ sunt nuptiæ discumbentium (Evangelium secundum Matthaeum 22, 10)
intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali (Evangelium secundum Matthaeum 22, 11)
tunc dixit rex ministris ligatis pedibus ejus et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium (Evangelium secundum Matthaeum 22, 13)
tunc abeuntes Pharisæi consilium inierunt ut caperent eum in sermone (Evangelium secundum Matthaeum 22, 15)
et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum (Evangelium secundum Matthaeum 22, 16)
dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Cæsari an non (Evangelium secundum Matthaeum 22, 17)
dicunt ei Cæsaris tunc ait illis reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari et quæ sunt Dei Deo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 21)