Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 33)
et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 34)
sic et Pater meus cælestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 18, 35)
et accesserunt ad eum Pharisæi temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa (Evangelium secundum Matthaeum 19, 3)
qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos (Evangelium secundum Matthaeum 19, 4)
et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suæ et erunt duo in carne una (Evangelium secundum Matthaeum 19, 5)
itaque jam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet (Evangelium secundum Matthaeum 19, 6)
dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere (Evangelium secundum Matthaeum 19, 7)
ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit mœchatur et qui dimissam duxerit mœchatur (Evangelium secundum Matthaeum 19, 9)
dicunt ei discipuli ejus si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere (Evangelium secundum Matthaeum 19, 10)
sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum cælorum qui potest capere capiat (Evangelium secundum Matthaeum 19, 12)