Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer (Evangelium secundum Matthaeum 2, 9)
et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram (Evangelium secundum Matthaeum 2, 11)
et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 12)
qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et fuge in Ægyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)
qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte et recessit in Ægyptum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 14)
et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Ægypto vocavi filium meum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 15)
tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem (Evangelium secundum Matthaeum 2, 17)
dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et vade in terram Israël defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)
qui surgens accepit puerum et matrem ejus et venit in terram Israël (Evangelium secundum Matthaeum 2, 21)
audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilææ (Evangelium secundum Matthaeum 2, 22)
et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur (Evangelium secundum Matthaeum 2, 23)
et dicens pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 3, 2)