Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Ægypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle quæ est egregia inter omnes terras (Prophetia Ezechielis 20, 6)

  • et inritaverunt me nolueruntque audire unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit nec idola Ægypti reliquerunt et dixi ut effunderem indignationem meam super eos et implerem iram meam in eis in medio terræ Ægypti (Prophetia Ezechielis 20, 8)

  • et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Ægypti (Prophetia Ezechielis 20, 9)

  • insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos (Prophetia Ezechielis 20, 12)

  • et inritaverunt me domus Israël in deserto in præceptis meis non ambulaverunt et judicia mea projecerunt quæ faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos (Prophetia Ezechielis 20, 13)

  • et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum (Prophetia Ezechielis 20, 14)

  • ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle præcipuam terrarum omnium (Prophetia Ezechielis 20, 15)

  • et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos nec consumpsi eos in deserto (Prophetia Ezechielis 20, 17)

  • dixi autem ad filios eorum in solitudine in præceptis patrum vestrorum nolite incedere nec judicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini (Prophetia Ezechielis 20, 18)

  • et exacerbaverunt me filii in præceptis meis non ambulaverunt et judicia mea non custodierunt ut facerent ea quæ cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto (Prophetia Ezechielis 20, 21)

  • averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum (Prophetia Ezechielis 20, 22)

  • iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras (Prophetia Ezechielis 20, 23)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina