Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam inritatores sunt (Prophetia Ezechielis 2, 7)

  • et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israël (Prophetia Ezechielis 3, 1)

  • et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce (Prophetia Ezechielis 3, 3)

  • neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te (Prophetia Ezechielis 3, 6)

  • domus autem Israël nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israël adtrita fronte est et duro corde (Prophetia Ezechielis 3, 7)

  • ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum (Prophetia Ezechielis 3, 8)

  • et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis hæc dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant (Prophetia Ezechielis 3, 11)

  • et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus mærens in medio eorum (Prophetia Ezechielis 3, 15)

  • fili hominis speculatorem dedi te domui Israël et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me (Prophetia Ezechielis 3, 17)

  • si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Prophetia Ezechielis 3, 18)

  • sed et si conversus justus a justitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit sanguinem vero ejus de manu tua requiram (Prophetia Ezechielis 3, 20)

  • et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecum (Prophetia Ezechielis 3, 22)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina