Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • et succendet ignem in delubris deorum Ægypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace (Liber Ieremiae 43, 12)

  • et conteret statuas domus Solis quæ sunt in terra Ægypti et delubra deorum Ægypti conburet igni (Liber Ieremiae 43, 13)

  • verbum quod factum est ad Hieremiam ad omnes Judæos qui habitant in terra Ægypti habitantes in Magdolo et in Tafnis et in Memphis et in terra Fatures dicens (Liber Ieremiae 44, 1)

  • propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri (Liber Ieremiae 44, 3)

  • et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte consurgens mittensque et dicens nolite facere verbum abominationis hujus quam odi (Liber Ieremiae 44, 4)

  • et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis (Liber Ieremiae 44, 5)

  • et nunc hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël quare vos facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et mulier parvulus et lactans de medio Judæ nec relinquatur vobis quicquam residuum (Liber Ieremiae 44, 7)

  • provocantes me in operibus manuum vestrarum sacrificando diis alienis in terra Ægypti in quam ingressi estis ut habitetis ibi et dispereatis et sitis in maledictionem et in obprobrium cunctis gentibus terræ (Liber Ieremiae 44, 8)

  • numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Juda et mala uxorum ejus et mala vestra et mala uxorum vestrarum quæ fecerunt in terra Juda et in regionibus Hierusalem (Liber Ieremiae 44, 9)

  • et adsumam reliquias Judæ qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Ægypti et habitarent ibi et consumentur omnes in terra Ægypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad maximum in gladio et in fame morientur et erunt in jusiurandum et in miraculum et in maledictionem et in obprobrium (Liber Ieremiae 44, 12)

  • et visitabo habitatores terræ Ægypti sicut visitavi super Hierusalem in gladio et in fame et in peste (Liber Ieremiae 44, 13)

  • et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Judæorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Ægypti et revertantur in terram Juda ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur et habitent ibi non revertentur nisi qui fugerint (Liber Ieremiae 44, 14)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina