Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
dissipatione dissipabitur terra et direptione prædabitur Dominus enim locutus est verbum hoc (Liber Isaiae 24, 3)
et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt jus dissipaverunt fœdus sempiternum (Liber Isaiae 24, 5)
propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores ejus ideoque insanient cultores ejus et relinquentur homines pauci (Liber Isaiae 24, 6)
relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas (Liber Isaiae 24, 12)
quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia (Liber Isaiae 24, 13)
a finibus terræ laudes audivimus gloriam justi et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi væ mihi prævaricantes prævaricati sunt et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt (Liber Isaiae 24, 16)
confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra (Liber Isaiae 24, 19)
agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat (Liber Isaiae 24, 20)
et erit in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso et super reges terræ qui sunt super terram (Liber Isaiae 24, 21)
et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur (Liber Isaiae 24, 22)
et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus (Liber Isaiae 24, 23)
sicut æstum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies (Liber Isaiae 25, 5)