Mosaico decorativo

Gefunden 5422 Ergebnisse für: Rat

  • Raab vero meretricem et domum patris ejus atque omnia quæ habebat fecit Josue vivere et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Josue dicens (Liber Iosue 6, 25)

  • filii autem Israël prævaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israël (Liber Iosue 7, 1)

  • cumque mitteret Josue de Hiericho viros contra Ahi quæ est juxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui præcepta conplentes exploraverunt Ahi (Liber Iosue 7, 2)

  • peccavit Israël et prævaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua (Liber Iosue 7, 11)

  • nec poterit Israël stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est (Liber Iosue 7, 12)

  • præcepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati (Liber Iosue 8, 4)

  • cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat (Liber Iosue 8, 11)

  • quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Ahi ex occidentali parte ejusdem civitatis (Liber Iosue 8, 12)

  • Josue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi (Liber Iosue 8, 26)

  • jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israël sicut præceperat Dominus Josue (Liber Iosue 8, 27)

  • sicut præceperat Moses famulus Domini filiis Israël et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas (Liber Iosue 8, 31)

  • et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israël (Liber Iosue 8, 32)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina