Gefunden 5422 Ergebnisse für: Rat
quem conscendens jungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis (Liber Deuteronomii 32, 50)
qui dixit patri suo et matri suæ nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt (Liber Deuteronomii 33, 9)
et de frugibus terræ et plenitudine ejus benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Joseph et super verticem nazarei inter fratres suos (Liber Deuteronomii 33, 16)
Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum (Liber Deuteronomii 33, 24)
Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus ejus nec dentes illius moti sunt (Liber Deuteronomii 34, 7)
a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester (Liber Iosue 1, 4)
præcepitque Josue principibus populi dicens transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite (Liber Iosue 1, 10)
præparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Jordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis (Liber Iosue 1, 11)
uxores vestræ et filii ac jumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Jordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis (Liber Iosue 1, 14)
donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestræ et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum (Liber Iosue 1, 15)
misit ergo Josue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam (Liber Iosue 2, 1)
misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt (Liber Iosue 2, 3)