Mosaico decorativo

Gefunden 5422 Ergebnisse für: Rat

  • pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra (Liber Genesis 12, 6)

  • apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui ædificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei (Liber Genesis 12, 7)

  • et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai ædificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen ejus (Liber Genesis 12, 8)

  • facta est autem fames in terra descenditque Abram in Ægyptum ut peregrinaretur ibi prævaluerat enim fames in terra (Liber Genesis 12, 10)

  • dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui (Liber Genesis 12, 13)

  • erat autem dives valde in possessione argenti et auri (Liber Genesis 13, 2)

  • reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai (Liber Genesis 13, 3)

  • in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini (Liber Genesis 13, 4)

  • sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula (Liber Genesis 13, 5)

  • nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter (Liber Genesis 13, 6)

  • dixit ergo Abram ad Loth ne quæso sit jurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus (Liber Genesis 13, 8)

  • elegitque sibi Loth regionem circa Jordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo (Liber Genesis 13, 11)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina