Gefunden 5422 Ergebnisse für: Rat
et cum oratis non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 6, 5)
et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent (Evangelium secundum Matthaeum 6, 28)
quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides (Evangelium secundum Matthaeum 7, 3)
aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo (Evangelium secundum Matthaeum 7, 4)
hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui (Evangelium secundum Matthaeum 7, 5)
intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quæ ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 13)
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)
erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribæ eorum et Pharisæi (Evangelium secundum Matthaeum 7, 29)
audiens autem Jesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israël (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)
porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens (Evangelium secundum Matthaeum 8, 30)
et ejecto dæmone locutus est mutus et miratæ sunt turbæ dicentes numquam paruit sic in Israël (Evangelium secundum Matthaeum 9, 33)