Gefunden 5422 Ergebnisse für: Rat
mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud (Liber Proverbiorum 25, 16)
dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiæ (Liber Proverbiorum 25, 19)
sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam (Liber Proverbiorum 26, 11)
abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit (Liber Proverbiorum 26, 15)
lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas (Liber Proverbiorum 26, 28)
anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet (Liber Proverbiorum 27, 7)
unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur (Liber Proverbiorum 27, 9)
amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuæ melior est vicinus juxta quam frater procul (Liber Proverbiorum 27, 10)
non enim habebis jugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum (Liber Proverbiorum 27, 24)
aperta sunt prata et apparuerunt herbæ virentes et collecta sunt fæna de montibus (Liber Proverbiorum 27, 25)
vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames (Liber Proverbiorum 28, 3)
qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio ejus erit execrabilis (Liber Proverbiorum 28, 9)