Gefunden 5422 Ergebnisse für: Rat
scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis (Liber Genesis 44, 5)
fecit ille ut jusserat et adprehensis per ordinem locutus est (Liber Genesis 44, 6)
pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum (Liber Genesis 44, 8)
at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum (Liber Genesis 44, 13)
primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt (Liber Genesis 44, 14)
quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia (Liber Genesis 44, 15)
respondit Joseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum (Liber Genesis 44, 17)
dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem (Liber Genesis 44, 19)
et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cujus uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum (Liber Genesis 44, 20)
et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam (Liber Genesis 44, 23)
cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri (Liber Genesis 44, 26)
manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis (Liber Genesis 44, 33)