Mosaico decorativo

Gefunden 5422 Ergebnisse für: Rat

  • post hæc verba renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus quia filii Jambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna (Liber I Maccabaeorum 9, 37)

  • et recordati sunt sanguinis Johannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis (Liber I Maccabaeorum 9, 38)

  • et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici ejus et fratres ejus obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis (Liber I Maccabaeorum 9, 39)

  • et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum (Liber I Maccabaeorum 9, 40)

  • et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Jordanis (Liber I Maccabaeorum 9, 42)

  • et ædificaverunt civitates munitas in Judæa munitionem quæ erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris (Liber I Maccabaeorum 9, 50)

  • et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum (Liber I Maccabaeorum 9, 52)

  • et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero (Liber I Maccabaeorum 9, 65)

  • et percussit Odaren et fratres ejus et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et cœpit cædere et crescere in virtutibus (Liber I Maccabaeorum 9, 66)

  • et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis (Liber I Maccabaeorum 9, 68)

  • et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam (Liber I Maccabaeorum 9, 69)

  • et reddidit ei captivitatem quam prius erat prædatus de terra Juda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines ejus (Liber I Maccabaeorum 9, 72)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina