Gefunden 5422 Ergebnisse für: Rat
tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea (Liber Thobis 6, 18)
et cum hæc dixisset ait unde estis juvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven (Liber Thobis 7, 3)
dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus (Liber Thobis 7, 4)
de omnibus autem quæ possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiæ et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quæ supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret (Liber Thobis 8, 24)
tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem æstimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea (Liber Thobis 9, 1)
scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima ejus (Liber Thobis 9, 4)
et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël qui regnat in sæcula sæculorum (Liber Thobis 9, 11)
cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus erat pater ejus Tobias dicens putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi (Liber Thobis 10, 1)
illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem (Liber Thobis 10, 7)
cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se (Liber Thobis 10, 10)
dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum (Liber Thobis 11, 2)
Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo (Liber Thobis 11, 5)