Gefunden 5422 Ergebnisse für: Rat
senuit autem Isaac et caligaverunt oculi ejus et videre non poterat vocavitque Esau filium suum majorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum (Liber Genesis 27, 1)
dixit filio suo Jacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei (Liber Genesis 27, 6)
cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis (Liber Genesis 27, 11)
abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius (Liber Genesis 27, 14)
dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit (Liber Genesis 27, 17)
et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuæ qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur (Liber Genesis 27, 29)
vix Isaac sermonem impleverat et egresso Jacob foras venit Esau (Liber Genesis 27, 30)
respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres ejus servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post hæc fili mi ultra quid faciam (Liber Genesis 27, 37)
erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis (Liber Genesis 27, 40)
oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Jacob fratrem meum (Liber Genesis 27, 41)
nuntiata sunt hæc Rebeccæ quæ mittens et vocans Jacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te (Liber Genesis 27, 42)
nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran (Liber Genesis 27, 43)