Gefunden 988 Ergebnisse für: Radix David
porro David erat indutus stola byssina et universi Levitæ qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo (Liber I Paralipomenon 15, 27)
cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo (Liber I Paralipomenon 15, 29)
adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo (Liber I Paralipomenon 16, 1)
cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini (Liber I Paralipomenon 16, 2)
in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus (Liber I Paralipomenon 16, 7)
reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suæ (Liber I Paralipomenon 16, 43)
cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem fœderis Domini sub pellibus est (Liber I Paralipomenon 17, 1)
et ait Nathan ad David omnia quæ in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est (Liber I Paralipomenon 17, 2)
vade et loquere David servo meo hæc dicit Dominus non ædificabis tu mihi domum ad habitandum (Liber I Paralipomenon 17, 4)
nunc itaque sic loqueris ad servum meum David hæc dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israël (Liber I Paralipomenon 17, 7)
juxta omnia verba hæc et juxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David (Liber I Paralipomenon 17, 15)
cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea ut præstares mihi talia (Liber I Paralipomenon 17, 16)